1
よろこびと さかえに満つ
主の日こそ われらの憩い。
つかれをも いやす神に
わが重荷 すべて委ねん。
2
平和の町 エルサレムよ。
苦しみと 悩みは消えて、
よろこびと 慰め満ち、
主のみ名を ほめ賛えよ。
3
ほめ歌は 心に満つ。
主を仰ぎ 賛美をささげん。
父と子と聖霊の神に。
栄光あれ とこしえまで。 |
O quanta, qualia sunt illa sabbata
quae semper celebrat superna
curia.
quae fessis requies, quae merces fortibus,
cum erit omnia Deus in
omnibus.
vere Ierusalem est illa civitas,
cuius pax iugis est, summa
iucunditas,
ubi non praevenit rem desiderium,
nec desiderio minus est
praemium.
quis rex, quae curia, quale palatium,
quae pax, quae
requies, quod illud gaudium,
huius participes exponant gloriam,
si quantum
sentiunt, possint exprimere.
nostrum est interim mentem erigere
et
totis patriam votis appetere,
et ad Ierusalem a Babylonia
post longa
regredi tandem exilia.
illic molestiis finitis omnibus
securi cantica
Sion cantibimus,
et iuges gratias de donis gratiae
beata referet plebs
tibi, Domine.
illic ex sabbato succedet sabbatum,
perpes laetitia
sabbatizantium,
nec ineffabiles cessabunt iubili,
quos decantabimus et nos
et angeli.
perenni Domino perpes sit gloria,
ex quo sunt, per quem
sunt, in quo sunt omnia;
ex quo sunt, Pater est; per quem sunt,
Filius;
in quo sunt, Patris et Filii Spiritus. |
 |